| |
|

Diplomata
et Chartae - Volvmen I - Fascicvlvs I
Vol.
I - Fasc. I - V
Diplomata,
acta publica et privata, alia praeterea documenta, quibus patriae
historiae cognitio et studium provehuntur, nunc (...)
Vol.
I - Fasc. I - VI
pore
consumpserunt; quae profecto apographa descripta aut correcta a
probatissimis viris, Viterbo, Amaral, Ribeiro, aliis- (...)
Vol.
I - Fasc. I - VII
terorum
etiam regnorum archivis reperiantur, quae circa Hispaniarum tractum, ubi
Portugaliae regnum erectum fuit, ali- (...)
Vol.
I - Fasc. I - VIII
punctionem
cognitum erat, quam ad omnes orthographicos usus confuse, et ad libitum
adhibebant, nullam sermonum dis- (...)
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 1
Diplomata
et chartae - Ante saeculum XII exaratae et ad origines antiquitatesque
potugaliae utcumque spectantes - Pars I
I
- Donatio bonorum ecclesiae S. Joannis Baptistae, prope Souto-Redondo,
territorio Portucalensi, ex antiquo libro regestorum Sedis Conimbricensis
Livro Preto, sic dicto, desumpta. An vere anno 773 tribuenda charta; an
aeram DCCCXI pro DCCCCXI excriptorem codicis perperam scripsisse ambigimus.
[773] (?)
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 2
II
- Ex perantiquo codice qui inscribitur Liber Testamentorum Laurbanensis
Monasterii. Ordonius I post annum 850 usque ad annum 866 regnavit:
perperam ergo aerae DCCCXV charta haec tribuitur.[850-866] Testamentum
de algazala. de ordonius rex. et de lauredo
III
- Ea quae circa annum quo datum est Testamentum de Algazala notavimus,
hic etiam notanda sunt. Descripsimus ex eodem codice Laurbanensi. [850-866]
Testamentum de uilla de Ydriz et de suo seruo nomine picon
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 3
IV
- Album servorum episcopi Nausti. Descripsimus ex Livro Preto,
Conimbricensis Sedis. [867-912] Carta diuisionis
V
- Ex antiquo libro regestorum Collegiatae Vimaranensis Livro de D.
Mumadona, sic dicto, descripsimus. [870] Kartula de sancto michaele
de negrellus
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 4
VI
- Donatio bonorum ecclesiae de Sozello facta. Exemplar quod superest
hujus diplomatis ex chartophylacio Monasterii de Pendorada in Publicum
Archivum delatum textum nobis praebuit. An autographa sit charta, sive
apographa, merito dubitatur. Vid. Ribeiro, Observações de Diplomatica,
pag. 14 (nota). [870]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 5
VII
- Donatio ecclesiae de Sozello superaddita donationi anno 870 factae,
et in ipsa charta scripta. [874]
VIII
- Donatio supplectilium aliorumque bonorum ecclesiae de Soalhães facta.
Canonicis Sedis Portucalensis renuentibus, ex chartulario ejusdem sedis,
Censual dicto, describere nobis non licuit. Desumpsimus ex RIBEIRO,
Dissertações Chronologicas, T. IV, P. II, pag. 147.[875]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 6
IX
- Fundatio cujusdam ecclesiae in Lordosa. Charta autographa quae in
Publico Archivo servatur; olim in chartophylacio Collegii, da Graça dicti,
Conimbricensis custodiebatur. [882]
X
- Charta venditionis quorundam bonorum prope flumen Paiva. Apographum
saeculi XI, ut videtur, ex chartophylacio Monasterii Araucensis in
Publicum Archivum delatum textum nobis suppeditavit. [883]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 7
XI
- Amplissima donatio regis Adefonsi Ecclesiae episcopali Conimbricensi
facta. Hoc diploma juris publici fecit RIBEIRO (Dissert. Chronol., T. I,
pag. 25) sed minus accurate quam decebat. Noviter edimus ex Livro Preto,
Conimbricensis Sedis. [883]
XII
- Charta fundationis et dotis quarundam ecclesiarum inter flumina
Durium et Vaugam. Ex autographo, quod olim in scrinio Monasterii
Petrosensis, postea in chartophylacio Universitatis Conimbricensis
servabatur, et nunc in Publico Archivo invenitur, descripsimus.[897]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 8
XIII
- Compositio inter episcopos Conimbricensem et Iriensem super Ecclesiam
de Aguas Sanctas in diocesi Bracharensi sitam. Ex autographo ab scrinio
sedis Conimbricensis in Publicum Archivum delato. [906]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 9
XIV
- Donatio vici de Freixeno prope Alvarelhos. Ex scrinio Monasterii
Morariae autographa haec charta olim in chartophylacium Monasterii S.
Vicentii Olisiponensis delata, nunc in Publico servatur Archivo. [907]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 10
XV
- Fradilanus presbiter monachos Laurbani haeredes suos instituit. Ex
perantiquo codice, Liber Testamentorum dicto, descripsimus. Aliud
apographum exemplar saeculi XII in Publico Archivo servatur ex quo
lectiones varias hausimus. [907] Testamentum de sancto martino de
seliobria
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 11
XVI
- Testamentum Trudilli viro suo Evenando. Ex charta autographa, olim in
scrinio Monasterii Morariae, postea in chartophylacio Monasterii S.
Vicentii Olisiponensis, tandem in Archivo Publico servata, descripsimus.
[908]
XVII
- Terminatio territorii Ecclesiae sive Monasterii Dumiensis. Ex
apographo hodierno in R. Academiae Scientiarum Olisiponensis bibliotheca
servato, olim ex autographo, in scrinio archiepiscopali bracharensi
existente, descripto sumpsimus. [911]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 12
XVIII
- Donatio vici de Cornelhan et ecclesiae S. Thomae a rege Ordonio
facta ecclesiae S. Jacobi. Ex apographo authentico saeculi XIV in Publico
Archivo ab antiquo servato. [915]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 13
XIX
- De eodem argumento, de quo in praecedenti diploma agitur. Desumpsimus
ex ipsa charta saeculi XIV ex qua illud aliud descripsimus, in Publico
Archivo existente. [915]
XX
- Lucidus ecclesiam quandam in pago Fermoselhe sitam Gomado episcopo
donat. Descripsimus ex Livro Preto Sedis Conimbricensis. [915]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 14
XXI
- Donatio ecclesiae S. Salvatoris cuidam presbytero. Charta autographa
olim in scrinio Monasterii Morariae inveniebatur; nunc in Publico Archivo
servatur. [915]
XXII
- Donatio vilae de Gondelim Monasterio de Laurbano facta. Ex charta
autographa scrinii ejusdem monasterii, nunc in Publico Archivo servata,
desumpsimus.[919]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 15
XXIII
- Descripsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii. [919] Testamentum
de tertia de gondelini que fecit gondesindus
XXIV
- Pactum venditionis cujusdam praedii rustici prope vicum Trasvari in
territorio portugalensi. Autographa charta ex chartophylacio Monasterii
Vaironensis in Publicum Archivum nuper delata. RIBEIRO (Dissert. Chronol.
e Crit., T. I, Append. N.o4), jam typis hoc diploma mandaverat,
sed perperam aeram 909 pro 959 legerat. [921]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 16
XXV
- Donatio amplissima regis Ordonii episcopo Gomado et Monasterio de
Crestuma facta. Ex codice, qui titulum Livro Preto da Sé de Coimbra prae
se fert, descripsimus. [922] Terminos castrumie et emptio molinarum
et donatio nabuli et portatici dorii
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 17
XXVI
- Gotierre abbas et frater suus Ausindus bona propria donant
Monasterio de Ecclesiola (Grijó). In libro regestorum perantiquo Baio
Ferrado dicto, ex scrinio ejusdem Monasterii in Publicum Archivum delato,
invenimus. [922]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 18
XXVII
- Repertorium bonorum Monasterii Cetensis saeculo X existentium. Ab
apographo authentico saeculi XIII ex scrinio Collegii da Graça
Conimbricensis in Publicum Archivum delato sumpsimus. [924]
XXVIII
- Donnani et Letula donant Ecclesiae S. Martini bona mobilia et
immobilia. Descripsimus ex codice, Livro Preto dicto, Sedis Conimbricensis.
[924] Carta testamenti
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 19
XXIX
- Ex libro regestorum Collegiatae Vimaranensis, Livro de D. Mummadona
sic dicto, descripsimus. [924] Carta de ecclesia de sancti
michaelis archangeli. de palatiolo
XXX
- Donatio portionis cujusdam praedii rustici prope flumen Paiva. Ex
autographa, ut videtur, charta, ubi alia duo diplomata ejusdem aevi
inveniuntur, descripsimus. Servatur in Publico Archivo ex scrinio
Monasterii Araucensis nuper delata. [925]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 20
XXXI
- Hoc diploma invenimus in Vimaranensis Collegiatae perantiquo
regestorum libro qui livro de D. Mummadona inscribitur, et in scrinio
ejusdem collegiatae servabatur, nunc vero in Publico Archivo custoditur.
[926] Carta de creximiri quod fecit ranemirus Rex
XXXII
- Pactio de venditione ecclesiae et domorum in vico Laciveto. Ex Libro
Testamentorum Laurbanensis Monasterii desumpsimus. [927] De uilla
outil
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 21
XXXIII
- Hoc pactum venditionis desumpsimus ex Libro Testamentorum Monasterii
Laurbanensis. [927] Testamentum de uilla coua de samuel presbiter
de uenditionis
XXXIV
- Donationis chartam Monasterio Laurbanensi factae descripsimus ex
Libro Testamentorum ejusdem Monasterii. [928] Testamentum de uilla
coua de condesa domna oneca
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 22
XXXV
- Chartophylacio perantiqui Monasterii Morariae hoc pactum venditionis
salinarum de Agaredi pertinebat. Autographa charta ex scrinio Monasterii
S. Vicentii Olisiponensis in Publicum Archivum delatum textum nobis
praebuit. [929]
XXXVI
- Donationem hanc Ranimiri II, Mummadonae ecclesiaeque S. Salvatoris
Vimaranensi factam, sumpsimus ex antiquo libro regestorum Collegiatae S.
Mariae Vimaranensis, Livro de D. Mummadona sic dicto. Exscriptor codicis
mendose aeram DCCCCLXXXIX scripsit; nam Ranimirus usque ad annum 950
tantum vixit. [931-950] Carta de villa mellares
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 23
XXXVII
- Ex Libro Testamentorum Monasterii Laurbanensis deprompsimus. Primum
hoc diploma in illo vetustissimo codice insertur est. Inde in rubrica
verba illa In primis. [933] In primis testamentum de sancta
christina de colimbria ad portam de almedina
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 24
XXXVIII
- Ex scrinio Monasterii Araucensis charta, pactum hoc venditionis
cujusdam partis praedii rustici prope Alvarenga continens, in Publicum
Archivum delata, textum nobis praebuit. [933]
XXXIX
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi descripsimus. [933] Karta
uenditionis de abbalat que conparauit gondemirus et uxor sua susana
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 25
XL
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi descripsimus. [935] Testamentum
de gundemirus et susana de alualad
XLI
- Charta autographa pactum continens venditionis cujusdam agri in
Nandim. Olim in chartophylacio Monasterii S. Vicentii ex scrinio
Morariensis Coenobii, nunc in Publico Archivo servatur. [936]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 26
XLII
- Ex Libro Testamentorum Monasterii Laurbanensis desumpsimus. [936]
Diuisione inter ambas uillas couas et alquinitia
XLIII
- Donatio partis cujusdam pomarii prope Alvarenga. In eadem membrana de
qua egimus n. XXX invenitur. [937]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 27
XLIV
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensis Monasterii sumpsimus. Lectiones
varias ex apographo saeculi XIII, olim in scrinio ejusdem Monasterii, nunc
in Publico Archivo servato, adjecimus. [937] Testamentum de sancto
iacobo de sausellas
XLV
- Donatio cujusdam molae in vico de Ançan. Ex Libro Testamentorum
Laurbanensi descripta. [937] Testamentum de anzana
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 28
XLVI
- Pactum habitandi atque colendi praedium ecclesiasticum S. Mametis. Ex
RIBEIRO, (Dissert. Chronol., T. I, App. 5) deprompsimus. Liber regestorum
Monasterii Palatioli (Paço de Sousa) ex quo Riberius textum typis
mandaverat, cum aliis diplomatibus scrinii ejusdem monasterii, incendio
postea omnino periit. [938]
XLVII
- Descripsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii. [938] Testamentum
de uarzenas in ripa de mondeco et ipso porto integro
XLVIII
- Donatio cujusdam partis praedii rustici prope Alvarenga. In eadem
charta pergamena Monasterii Araucensis de qua egimus n. XXX et. n. XLIII
scripta manet. [938]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 29
XLIX
- Hanc chartam donationis descripsimus Ex Libro Testamentorum
Laurbanensis Coenobii. [939] Testamentum de foze de pauia de illas
uarzenas integras
L
- Hujus regiae donationis exemplar in Libro Testamentorum Laurbanensis
Monasterii invenitur. Lectiones varias nobis suppeditavit apographum
saeculi XIII ex scrinio ejusdem Monasterii in Publlicum Archivum delatum.
[943] Testamentum de ranemirus rex de duas partes de alualad
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 30
LI
- Desumpsimus hoc pactum venditionis ex Libro Testamentorum Laurbanensi.
[943] Testamentum de sancto cucufati in uilla de arcus
LII
- Chartam donationis vici Serpins ex Libro Testamentorum Laurbanensi
sumpsimus. [943] Testamentum de uilla de serpinis
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 31
LIII
- Donatio, seu potius venditio, ecclesiae S. Joannis de Luzim prope
flumen Tamega. Autographa charta servatur in Publico Archivo ex scrinio
Monasterii Araucensis delata. [943]
LIV
- Agros quosdam Agion monachus tribuit ecclesiae S. Martini episcopi,
in vico Aldoar prope Durium sito. Descripsimus ex Livro Preto
Conimbricensis Sedis. [944]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 32
LV
- Ex Libro Testamentorum Monasterii Laurbanensis descripsimus.
[946] Testamentum de mucella de ismael presbiter in ripa de aluia
LVI
- Oliti Tetoniz sponsae suae Adosindae bona amplissima mobilia et
immobilia in dotem confert. Charta, mutila quidem sed autographa, olim in
scrinio Monasterii Morariae, nunc in Publico Archivo servata, nobis textum
suppeditavit. [946]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 33
LVII
- Pactum venditionis medietatis quorundam pomariorum prope vicum
Gemunde. Charta autographa ejusdem pacti, Monasterio Morariae olim
pertinens, nunc in Publico Archivo invenitur. [946]
LVIII
- Pactum donationis, seu potius cessionis, cujusdam praedii in Villar
de Porco. Ex charta autographa Monasterio Morariae olim pertinente, nunc
in Publico Archivo servata, textum hausimus. [949]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 34
LIX
- Ex libro regestorum Collegiatae Vimaranensis qui titulum Livro de D.
Mommadona prae se fert, descripsimus. [949] Carta de hereditate de
sancta eolalia
LX
- Argileuva Froilae et uxori ejus dat medietatem portionis cujusdam
pomarii in pago Banios siti. Descripsimus ex autographo, olim in scrinio
Monasterii Morariae, nunc in Publico Archivo servato. [950]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 35
LXI
- Partitio bonorum inter Mummadonam viduam comitis Ermigildi et filios.
Juxta apographum exemplar saeculi XIII ex chartophylacio Collegiatae
Vimaranensis in Publicum Archivum delatum hoc edimus monumentum. [950]
LXII
- Descripsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensis Monasterii.
[950] Testamentum de ciluana de abundantius presbiter
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 36
LXIII
- Ansur et uxor ejus Eieuva bona quaedam mobilia et immobilia ecclesiae,
ab eis in pago Arauca exstructae, donant. Descripsimus ex apographo
autographum simulante, olim in chartophylacio Monasterii Araucensis, nunc
in Publico Archivo servato. [951]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 37
LXIV
- Vivildus et filii ejus bona varia in territorio civitatis Anegiae
Froilae uxorique suae vendunt. Ex pergamena charta Monasterii Araucensis
antea laudata n. X et n. XXXVIII descripsimus. [952]
LXV
- Descripsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii. [952] Testamentum
de Ribulo frigido
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 38
LXVI
- Ex codice, qui titulum Livro de D. Mummadona prae se fert,
desumpsimus. [952] Kartula de contramutatione de villa mediana
LXVII
- Flamula Deo-vota vendit Monasterio Vimaranensi duos pagos, Villa do
Conde et Quintella, aliaque bona cum servis ibidem habitantibus. Ex
autographa charta olim in scrinio Collegiatae Vimaranensis, nunc in
Publico Archivo servata. [953]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 39
LXVIII
- Rodorigus Abulmundar et uxor ejus testamento legant Monasterio
Laurbanensi villas Tentugal, Cendelgas, Oleastrelo et alia bona mobilia et
immobilia. Liber Testamentorum ejusdem Monasterii textum nobis praebuit.
[954] Testamentum de uilla ......
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 40
LXIX
- Leovegildus et filii ac nepotes ejus vendunt Alburae portiones
quorundam praediorum rusticorum prope castrum Pedroso. Desumpsimus ex
autographa charta, olim in scrinio Monasterii Morariae, nunc in Publico
Archivo servata. [955]
LXX
- Astrulfus et Nomina famulos (malados?) cujusdam presbyteri se
constituunt. Singulare hoc pactum ex Livro de D. Mummadona, sic dicto,
hausimus. [956] Carta de sancto martino et de rio malo
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 41
LXXI
- Desumpsimus ex Livro de D. Mummadona. [957] Rex donno
Ranemiro. De sancto iohanne de ponte cum adiuntionibus suis
LXXII
- Pactum venditionis cujusdam praedii rustici in Lageosa. Charta
autographa ex scrinio Monasterii S. Vicentii in Publicum Archivum delata,
ibi servatur. [957]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 42
LXXIII
- Descripsimus ex Livro Preto, Conimbricensis Sedis. [957] Testamentum
de aqualada et eius ecclesie que testate sunt ad locum sancti saluatoris
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 43
LXXIV
- Descripsimus ex Libro Testamentorum Monasterii Laurbanensis.
Lectiones varias adjecimus ex membrana scrinii ejusdem monasterii, saeculo
XIII scripta, in qua hoc et alia diplomata, sub numeris XV, XLIV, L, jam
edita, inveniuntur. Sequitur aliud Testamentum, huic in ipso codice et in
eadem membrana adjectum. Ambo, enim, diplomata unam tantum donationem
exprimere videntur. [957] Testamentum de sancto bartolomeus in
arraualde de colimbrie
Et
hec testamentum
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 44
LXXV
- Charta venditionis cujusdam fundi in vico Sumlani prope Durium.
Descripsimus ex Livro Preto Conimbricensis Sedis. [957]
LXXVI
- Mummadona, ex regio sanguine orta, amplissimam donationem facit
Monasterio Vimaranensi, cujus originem memorat. Descripsimus ex codice
sive regestorum libro, qui Livro de D. Mummadona dicitur. Lectiones varias
ex apographa charta saeculi XII, jam vero aut destructa aut amissa,
descriptas, ut fertur, et in bibliotheca Regiae Academiae nostrae
asservatas, adjecimus. [959] Testamentum quod fecit domna muma de
suas villas ad cisterio Vimaranes
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 45
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 46
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 47
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 48
LXXVII
- Decerpsimus ex libro regestorum Livro de D. Mummadona sic dicto. [959]
Kartula de fano prope rippa maris
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 49
LXXVIII
- Ex libro regestorum Livro de D. Mummadona dicto. [960] Karta
de hereditate de sancto martino et de paretelias
LXXIX
- Pactum venditionis quorundam praediorum in locis Villar de Porcos
Lagielas et Quederis dictis. Ex charta autographa scrinii Monasterii
Morariae, nunc in Publico Archivo servata, descripsimus. [960]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 50
LXXX
- Pactum venditionis quorundam bonorum in pago Paçoo. Charta
autographa, ex scrinio Monasterii Vaironensis in Publicum Archivum delata,
textum nobis suppeditavit. [960]
LXXXI
- Nobilis mulier Flammula, amitae sive materterae suae, Mummadonae,
facultatem largitur vendendi vel donandi, ecclesiis monasteriis et piis
locis castella, praedia, supplectilem et alia bona quae ipsa Flammula
possidebat. Descripsimus ex codice, qui titulum Livro de D. Mummadona prae
se fert. [960] Karta de lalin et de castellos et villas de
sangunedo et de villanoua in ripa Aue
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 51
LXXXII
- Ex libro regestorum, Livro de D. Mummadona sic dicto, descripsimus.
[961] Carta de uillacoua in cauto de moreira
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 52
LXXXIII
- Descripsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii. Exemplar
aliud, quod nunc in Publico Archivo invenitur, et in scrinio ejusdem
coenobii olim servabatur, autographum creditum, potius ut figmentum,
antiquum quidem, apographi authentici tenendum. [961] Testamentum
de cerzeto in ripa de aluia et uilla serpinis in ripa de seira et uilla de
padalares
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 53
LXXXIV
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii hausimus. [961] Testamentum
de rido (sic) de asinus et de speraindeo
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 54
LXXXV
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi desumpsimus. [961] Testamentum
de illa uarzena de arcus
LXXXVI
- Pactum venditionis bonorum quorundam in pago de S. Martino. Ex charta
autographa quae in Publico Archivo invenitur, ab scrinio Monasterii S.
Vicentii, seu potius Coenobii Morariae, delata. [964]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 55
LXXXVII
- Ex codice, Livro Preto da Sé de Coimbra sic dicto, sumpsimus.
[964] Testamentum de uilla seuer et de illius ecclesia
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 56
LXXXVIII
- Descripsimus ex libro regestorum Collegiatae Vimaranensis, Livro de
D. Mummadona sic dicto. [964] Kartula de moreira et Castineira
LXXXIX
- Donatio quorundam praediorum in pagis S. Maria et Paredes de Lobos
sitorum, addita supellectile quadam. Ex charta autographa, olim in scrinio
Monasterii Morariae, nunc in Publico Archivo servata, sumpsimus. [965]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 57
XC
- Pactum venditionis cujusdam praedii in villa Freixieiro siti.
Descripsimus ex autographa charta Monasterii Morariae ex scrinio
Monasterii S. Vicentii in Publicum Archivum delata. [965]
XCI
- Cessio quorundam bonorum in loco Sisbarios inter flumina cavado et
Aliste. Ex autographa charta, olim in chartophylacio Monasterii Morariae,
nunc in Publico Archivo existente. [965]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 58
XCII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensis Monasterii deprompsimus.
[966] Testamentum de santius rex de albalat
XCIII
- Pactum venditionis loci qui Custodias, nunc Costoias, dicebatur,
prope flumen Leça. Ex libro regestorum Sedis Conimbricensis Livro Preto,
sic dicto, descripsimus. [967] Carta uenditionis
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 59
XCIV
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii sumpsimus. [967] Testamentum
de nezeron et tortora de illo ualle de hiarellas et de ualle couo
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 60
XCV
- Descripsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii. [968] Testamentum
de uarzenas de uilella
XCVI
- Pactum venditionis cujusdam praedii in Villela. Apographa charta
saeculi XIII non authentica ex scrinio Monasterii Laurbanensis in Publicum
Archivum delata textum nobis praebuit. Membrana, verba quaedam, stylus,
formulaeque hoc documentum plusquam suspectum reddunt. [968]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 61
XCVII
- Nobilis mulier Mummadona dominationem in castrum S. Mametis
Monasterio Vimaranensi tribuit, tali modo ut progenies ejus in ipso castro
manere possit. Ex antiquo libro regestorum Collegiatae Vimaranensis, Livro
de D. Mummadona sic dicto, decerpsimus. Codicillum esse testamento sub. n°
LXXVI jam edito adjectum clarissime patet. [968] Item de eadem
testamento et de castello sancto mamete
XCVIII
- Vermudus uxorque et filii vendunt Viliulfo et uxori ejus bona quaedam
in pago Moreira. Descripsimus ex autographa charta, olim in chartophylacio
Monasterii Morariensis, nunc in Publico Archivo servata. [968]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 62
XCIX
- Ex codice qui titulum Livro de D. Mummadona prae se fert,
descripsimus. [968] Karta de moreira de ripa Auizella
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 63
Item
de moreira.
C
- Munia bona sua omnia donat coenobio Laurbani. Descripsimus ex
apographo authentico saeculi XII, olim in scrinio Laurbanensis Monasterii,
nunc in Publico Archivo servato. Lectiones varias adjecimus ex libro
regestorum Conimbricensis Sedis Livro Preto, sic dicto, ubi charta haec
aerae MVI tribuitur. [969](?)
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 64
CI
- Decerpsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensis Monasterii. [970]
Testamentum de monasterio bacalusti in ripa de durio
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 65
CII
- Charta venditionis tertiae partis cujusdam praedii rustici cum domu
et suppelectile, in pago, ut videtur, Azevedo nuncupato. Autographa
charta, olim in scrinio Monasterii S. Vicentii Ulisiponensis, nunc in
Publico Archivo servata, nobis textum suppeditavit. [971]
CIII
- Adosinda Benictoni vendit Oseredo Pelagiz uxorique ejus bona quae in
villa Gacim possidebat. Descripsimus ex volumine regestorum, saeculo XVIII
exarato, qui titulum Tombo de S. Simão da Junqueira, T, IV, prae se fert
et in Publico Archivo servatur. [971]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 66
CIV
- Sumpsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii. [972] Testamentum
de sancto martino de frexeneda
CV
- Pactum venditionis quorundam bonorum in Cazomanes. Charta autographa,
ex chartophylacio Monasterii S. Vicentii in Publicum Archivum delata
textum nobis praebuit. [972]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 67
CVI
- Desumpsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensi. [973] Testamentum
de salas et de uilla de albiaster
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 68
CVII
- Ex Libro Testamentorum Monasterii Laurbanensis descripsimus.
[973] Testamentum de monasterio bacalusti in ripa durio
CVIII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi sumpsimus. [973] Testamentum
de uilla maiore in ripa de seira
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 69
CIX
- Pactum venditionis bonorum mobilium et immobilium in Costoias prope
flumen Leça. Descripsimus ex Livro Preto Conimbricensis Sedis. [973] Carta
uenditionis
CX
- Hujus pacti venditionis quorundam bonorum in villa Zelzoni charta
autographa, olim ad Collegium da Graça Conimbricensi pertinens, in
Publico Archivo invenitur. Ex ea charta textum hausimus: verba vero illa
quae, vel abolita, vel pene deleta vetustate erant, sumpsimus ex
apographo, initii saeculi XVIII in codice, qui titulum Tombo de S. Simão
da Junqueira T. III prae se fert, exarato. [973]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 70
CXI
- Descripsimus ex libro regestorum, Livro de D. Mummadona sic dicto. [973]
Cartula de sancta eolalia de nespereira et de britelo
CXII
- Romarius et Emilo fratres donant Domitriae et suo suplici monasterio
bona quaedam prope flumen Ave, ecclesiasque duas cum suppelectile. Charta
autographa, ex chartophylacio Sedis Coninmbricensis in Publicum Archivum
delata, nobis textum suppeditavit. [974]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 71
CXIII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii decerpsimus. [974] Testamentum
de uillauerde suptus uakariza
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 72
CXIV
- Ovecus Garseani donat Laurbanensi Monasterio villam S. Comba, cum
praediis rusticis ipsae obnoxiis, ecclesias et suppelectilem. Descripsimus
ex autographa charta, olim in chartophylacio Conimbricensis Sedis, nunc in
Publico Archivo servata. [974]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 73
CXV
- Gundesendus et uxor ejus Columba tradunt in manum Tructesendi
praedium quodam in villa Guilhabreu situm, eo quod praedium aliud ille
amiserat rei vindicationis causa. Charta autographa olim in scrinio
Monasterii Morariensis, nunc in Publico Archivo servata nobis textum
praebuit. [976]
CXVI
- Descripsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensi. [976] De
uilla larzana et de uarzena
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 74
CXVII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii hausimus. [976] Testamentum
de domna palla de alualat
CXVIII
- Charta haec venditionis in Libro Testamentorum Laurbanensi invenitur.
[976] Testamentum de uilla de ferrariolos
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 75
CXIX
- Monasterio sive ecclesiae de Cacanes donat Trastina bona immobilia
quaedam. Descripsimus ex autographa charta, olim in scrinio Collegii da
Graça, sic dicto, Conimbricensis, nunc in Publico Archivo servata.
[976]
CXX
- Monasterio S. Joannis de Valeiri Penedruia praedia rustica varia
donat. Ex autographa charta, quae in chartophylacio Conimbricensis Sedis
servabatur, et nunc in Publico invenitur Archivo, descripsimus. [977]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 76
CXXI
- Daniel presbyter et Zuleima cum uxore et fillis vendunt abbati et
fratribus Monasterii Laurbanensis quasdam molas aquarias in Forma sitas.
Ex Libro Testamentorum Laurbanensi hausimus. [977]
CXXII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensis Monasterii decerpsimus. [978]
Testamentum in ripa de seira illa uilla
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 77
CXXIII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi descripsimus. (Vid. ante n.
CXXI.) [978] De molinos de forma
CXXIV
- Pactum venditionis mediae partis villae de Moreira et mediae villae
de Causo. Charta autographa quae olim in scrinio Monasterii Morariensis
servabatur, nunc vero in Publico Archivo custoditur, textum nobis
suppeditavit. [978]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 78
CXXV
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii descripsimus. [978] Testamentum
de azeuedo in terra de sancta maria
CXXVI
- Charta autographa hujus donationis bonorum in Alvarelhos, Gemunde et
Zadões, olim in scrinio Monasterii Morariensis, nunc in Publico Archivo
servata, textum nobis praebuit. [979]
CXXVII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi desumpsimus. [980] Testamentum
de alquinitia de gaudinas et conposta
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 79
CXXVIII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi hausimus. [980] Testamentum
de talaueiro
CXXIX
- Pactum venditionis dimidiae partis cujusdam praedii extra moenia
Conimbricensis civitatis siti. Charta autographa, ex scrinio Monasterii
Laurbanensis in Publicum Archivum delata, textum nobis suppeditavit. [980]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 80
CXXX
- Donationem hanc amplissimam villae de Traxede et aliarum ex
autographa charta, olim in scrinio Laurbanensis Monasterii, nunc vero in
Publico Archivo servata, descripsimus. [981]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 81
CXXXI
- In Libro Testamentorum Laurbanensi invenitur. [981]
Testamentum de gudesteo de recardanes
CXXXII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi descripsimus. [981] Testamentum
de palos et de lamas de gunzaluo mendiz
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 82
CXXXIII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi descripsimus. [981] Testamentum
de recardanes in ripa de agada
CXXXIV
- In Livro de D. Mummadona, sic dicto, invenitur. [982](?) Carta
de villa fornos
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 83
CXXXV
- Charta venditionis cujusdam agri in pago Sumlani siti. Desumpsimus ex
Livro Preto Coninbricensis Sedis. [982] Carta donationis
CXXXVI
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi hausimus. [982] Testamentum
de recardanes et de belli in ripa de uauga
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 84
CXXXVII
- Quidam Julius et uxor dant Donani Zalamizi uxorique ejus dimidiam
partem bonorum quae in pago Osella possidebant. Hoc pactum (quod medio
aevo incommuniationis dicebatur) invenitur in charta autographa, olim in
scrinio Monasterii Morariensis, nunc in Publico Archivo servata. Edidit
jam RIBEIRO (Dissert. Chronol., T. I, Append. N° 7). [983]
CXXXVIII
- Hujus amplissimae donationis, a Gundisalvo Menendi Monasterio
Vimaranensi facta, autographa charta labente saeculo XVIII in scrinio
Collegiatae Vimaranensis adhuc servabatur; sed postea aut amissa aut
deleta est. Exemplare ex eadem charta desumptum, eaque tempestate
descriptum, in nostrae Academiae bibliotheca custoditur. Id nobis textum
praebuit. Lectiones varias ex Livro de D. Mommadona, in quo illud tam
insignis muneris documentum translatum est, adjecimus. [983]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 85
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 86
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 87
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 88
CXXXIX
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi descripsimus. [984] Testamentum
de uilla gondelini de domna tegla
CXL
- Pactum venditionis partis cujusdam fundi prope castrum de Pedroso.
Charta autographa olim in scrinio Monasterii Morariensis, postea in
chartophylacio Monasterii S. Vicentii Olisiponensis servata, nunc in
Publico custoditur Archivo. [984]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 89
CXLI
- Salamirus et Argimundus, cum exoribus, agros quosdam inter se
commutant. Charta autographa olim in scrinio Morariensis Monasterii
servata, nunc in Publico invenitur Archivo. [984]
CXLII
- Pactum venditionis cujusdam fundi in pago de Pedroso siti. Charta
autographa, olim ad Monasterium Morariense pertinens, nunc in Publico
servatur Archivo. [984]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 90
CXLIII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi descripsimus. [984] Testamentum
de olibaria de atila presbiter et de illa ecclesia
CXLIV
- Nazari et uxor ejus servos quasi adscriptitios Donani Zalamizi se
constituunt, ut ei obnoxios sint dum quodam debitum non solverint. Charta
autographa, olim in scrinio Monasterii Morariae, nunc in Publico Archivo
servata, nobis textum suppeditavit. [985]
Vol.
I - Fasc. I - Fol.91
CXLV
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi sumpsimus. [985] Alia carta
de tertia de gondeline et de oneca lucidi
CXLVI
- Froila Leoderiguz et Munia Tegiz bona sua immobilia inter se communia
reddunt. Eadem vero bona, post amborum decessum, inter haeredes suos et
Monasterium Sancti Petri dividi statuunt. Charta autographa a RIBEIRO
edita (Dissert. Chronol., T. I, Append. N.° 8), olim in scrinio Collegi
da Graça Conimbricensis, nunc in Publico Archivo servata, nobis textum
praebuit. [985]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 92
CXLVII
- Munius Gundisalviz donat Monasterio Laurbanensi dimidium pagi seu
villae de S. Comba, cum aliis bonis mobilibus et immobilibus. Ex
autographa charta, olim in chartophylacio Conimbricensis Sedis, nunc in
Publico Archivo servata, textum sumpsimus. [985]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 93
CXLVIII
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi descripsimus. [985] Testamentum
de mortalago que fecit ouecus comes
CXLIX
- Pactum venditionis fundi cujusdam prope castrum de Pedroso. Charta
autographa, olim ad Monasterium Morariense pertinens, nunc in Publico
custoditur Archivo. [985]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 94
CL
- Pactum venditionis partis praedii cujusdam in pago de Figueiroa siti.
Charta autographa ad scrinium Morariense olim pertinens, nunc in Publico
servatur Archivo. [985]
CLI
- Pactum venditionis tertiae partis cujusdam fundi et aliorum bonorum
in pago Guilhabreu. Charta autographa, quae nobis textum praebuit, ad
perantiquum Monasterium Petrosense pertinens ex chartophylacio
Universitatis Conimbricensis in Publicum Archivum nuper est delata.
[986]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 95
CLII
- Ex Libro regestorum Collegiatae Vimaranensis, Livro de D. Mummadona
dicto, sumpsimus. [986] Carta de parada cum ecclesia ibi sancto
saluatore
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 96
CLIII
- Ex Libro Preto Sedis Conimbricensis descripsimus. [987] Venditio
unius laree de terra in uilla sumlani
CLIV
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensis Monasterii sumpsimus. [988] Alio
testamentum de mortalago que fecit Munnio gundisaluiz
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 97
CLV
- Pactum venditionis partis cujusdam praedii in villa de Cerzedo siti.
Charta autographa, olim ad scrinium perantiqui Monasterii Morariae
attinens, in Publico Archivo servatur. [988]
CLVI
- Ex Livro Preto Conimbricensis Sedis descripsimus. [989] Carta
uenditionis de hereditate que est in uilla alduari
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 98
CLVII
- Vimaredus Abbas duplicis Monasterii S. Michaelis et Froila Absalonizi
quaedam praedia, in valle Sardoria et in pago Barius sita, inter se
commutant. Membrana in qua hoc pactum continetur, ex chartophylacio
Monasterii Araucensis delata et in Publico Archivo custodita, non nobis
omnino suspicione caret. Interdum in litteris manum scribae saeculi X non
invenimus: signa nominibus in subscriptione adjecta insolita sunt:
vocabula, demum, quaedam potius posterioribus temporibus quam illae aetati
tribuenda nobis videntur. Attamen ad ipsam chartam ut supposititiam vel
fictam plane rejiciendum haec quidem non sufficiunt, sed ad caute eam
accipiendum lectorem docent. [989]
CLVIII
- Pactum venditionis partis pomarii cujusdam ad radices montis de
Alvarelhos siti. Charta autographa quae inter documenta Morariensis
Monasterii servabatur, in Publico invenitur Archivo. [990]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 99
CLIX
- Charta donationis cujusdam praedii in pago Aldoar ad radicem montis
Mafamude. In Livro Preto Conimbricensis Sedis invenitur. [990] Carta
donationis siue confirmationis
CLX
- Cessio quorundam agrorum in villa de Macieira. Charta autographa, ad
Monasterium Morariense quondam pertinens, in Publico servatur Archivo.
[991]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 100
CLXI
- Pactum venditionis cujusdam fundi in pago S. Martini ad radicem
montis de Pedroso. Charta autographa, olim in scrinio Morariensis
Monasterii servata, nunc in Publico custoditur Archivo. [991]
CLXII
- Bona sua immobilia frater Ariufus Monasterio de Nandim testamento
donat. Ex autographa charta, olim in scrinio Collegi da Graça
Conimbricensis servata et nunc in Publico Archivo existente, sumpsimus.
[991]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 101
CLXIII
- Judicum sententia de ecclesia S. Martini de Viliaredi, in lite inter
presbyteros Sagulfum et Gontigium exorta. Charta autographa, olim in
scrinio Monasterii Vaironensis, nunc in Publico Archivo custodia, nobis
textum praebuit. Edidit RIBEIRO (Dissert. Chronol., T. I, Append. N.° 9).
[991]
CLXIV
- Argimirus et uxor colonos quasi adscriptitios se constituunt in
quodam villa dominae Trastalae. Descripsimus ex charta autographa, olim in
scrinio Monasterii Morariae, nunc in Publico Archivo custodita. [991]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 102
CLXV
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coenobii sumpsimus. [992] Testamentum
de alquinitia de seculare et abuzat
CLXVI
- Ex Libro de D. Mummadona descriptum est. [992] Carta de
hereditate in uilla sautello et barreiros
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 103
CLXVII
- Cessio fundi cujusdam in pago de Loureiro prope castrum quod Recaredi
dicebatur. Charta autographa, ad Monasterium Morariense quondam pertinens,
in Publico Archivo servatur. [993]
In
verso membranae
CLXVIII
- Ex Livro de D. Mummadona, sic dicto, descripsimus. [994] Kartula
de sancto martino de vila noua de ripa Aue
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 104
CLXIX
- Villas pagosque quosdam, inter Durium et Vaccam sitos, Randulfus
Abbas Monasterio Palatioli testamento relinquit. Hujus monumenti exemplum,
quod in Regiae Academiae bibliotheca servatur nobis textum praebuit. Liber
regestorum illius Monasterii qui titulum Livro das Doações de Paço de
Sousa prae se ferebat, ex quo, hoc ineunte seculo, desumptum fuerat
Academiae nostrae apographum, incendio periit. [994]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 105
CLXX
- Charta donationis dimidii quorundam praediorum prope montem Gondomar
et rivulum de Campanhan. Descripsimus ex Livro Preto Conimbricensis Sedis.
[994] Carta donationis
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 106
CLXXI
- Ex Livro Preto Conimbricensis Sedis descripsimus. [994] Carta
uenditionis de hereditate que est in manualdi
CLXXII
- Pactum venditionis praedii cujusdam in villa de Maceeira siti.
Autographa charta, olim in scrinio perantiqui Monasterii Morariensis
servata, nunc in Publico invenitur Archivo. [994]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 107
CLXXIII
- Sunila et uxor vendunt Tructesindo et uxori ejus medietatem fundi
cujusdam in Soalhães prope rivulum de Campanhan. Ex Livro Preto Sedis
Conimbricensis descripsimus. [995] Carta incommuniationis
CLXXIV
- Permutatio servae pro quodam fundo in pago de Cerzedo et donatio
sororis ejusdem servae. Charta autographa, olim in scrinio Morariensis
Monasterii servata, nunc in Publico invenitur Archivo. [995]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 108
CLXXV
- Pactum venditionis bonorum mobilium et immobilium in villa de
Vimeeiro prope flumen Durium. Charta autographa, nuper ex scrinio
Monasterii de Pendorada in Publicum Archivum delata nobis textum
suppeditavit. [995](?)
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 109
CLXXVI
- Donatio bonorum mobilium et immobilium in pago de Nandim, Monasterio
(ut videtur) ipsius loci facta. Charta autographa, ex scrinio Collegii da
Graça Conimbricensis in Publicum Archivum delata, nobis textum
suppeditavit. [995]
CLXXVII
- Pactum venditionis dimidii fundi in villa de Castellões. Charta
autographa, olim ad Monasterium Morariense pertinens, in Publico invenitur
Archivo. [995]
CLXXVIII
- Ligo uxorque donant Monasterio Laurbani partem quam possidebant
cujusdam vineae in loco Villa-cova. Charta autographa, ex scrinio illius
monasterii in Publicum Archivum delata, nobis textum praebuit. [998]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 110
CLXXIX
- Permutatio vineae cujusdam in Villa-cova pro aliis bonis in pago de
Oliveira. Charta autographa, ex scrinio Monasterii Laurbanensis in
Publicum Archivum delata, textum nobis suppeditavit. [998]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 111
CLXXX
- Pactum venditionis partis cujusdam aedis agrique in pago Nonandinit
dicto. Autographa charta, olim ad Monasterium Morariense pertinens, in
Publico servatur Archivo. [998](?)
CLXXXI
- Pactum venditionis, eidem emptori factae, partis domi hortusque in
ipso pago. In verso membranae, in qua exaratum est pactum sub praecedenti
numero hic insertum, invenitur. [998](?)
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 112
CLXXXII
- Pactio incommuniationis, ut medio aevo aiebant, qua bona propria
inter se communia duo vel plures reddebant. In hac pactione de quibusdam
praediis in pago de Cerzedo sitis agitur. Autographa charta, olim ad
Monasterium Morariense pertinens, in Publico servatur Archivo. [999]
CLXXXIII
- Ex Livro de D. Mummadona, sic dicto, desumpsimus. [999] Carta
de villa Sautello siue plazo
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 113
CLXXXIV
- Pactum venditionis fundi cujusdam in villa de Montesinhos. Exemplar
hujus documenti, ex charta autographa ad Monasterium de Caramos dictum
pertinente, hoc ineunte saeculo descriptum, in Academiae nostrae
bibliotheca servatur. Chartam vero illam incendio credimus periisse.
[999]
CLXXXV
- Donazanus filiis suis, ex quadam serva quam in uxorem duxerat
habitis, bona varia donat post mortem uxoris. Ex Livro Preto
Conimbricensis Sedis descripsimus. Confirmationis carta [1001]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 114
CLXXXVI
- Theodemirus presbyter cuidam suo clienti vineae usumfructum concedit,
sub conditione non alienandi, ut post usufructuarii mortem, ipsa vinea
Sedi Conimbricensi reddatur. Ex Livro Preto ejusdem Sedis sumpsimus.
[1001] Carta donationis
CLXXXVII
- Unisco et filii ejus praedium quodum in pago de Villar situm
Mauricio, episcopo Colimbriensi, tradunt, ut damna quae in bonis ei
fecerant, samnentur. Ex Livro Preto Conimbricensis Sedis decerpsimus. [1002]
Carta uenditionis
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 115
CLXXXVIII
- Pactum venditionis dimidii praedii cujusdam in villa Esposadi siti.
Charta autographa, olim ad Monasterium Morariense pertinens, in Publico
servatur Archivo. [1002]
CLXXXIX
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensi descripsimus. [1002] Testamentum
de sancto uincenti de peraria in terra de sancta maria
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 116
CLXXXX
- Pactum venditionis quorundam bonorum immobilium in pago de Cercosa.
Ex Livro Preto Sedis Conimbricensis descripsimus. [1002] Carta
uenditionis
CLXXXXI
- Desumpsimus ex Livro Preto Conimbricensis Sedis. [1002]
Testamentum de uilla rocas et de penso
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 117
CLXXXXII
- Ex Livro Preto Sedis Conimbricensis descripsimus. [1003] Testamentum
de recaredi quod testauit uigilia
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 118
CLXXXXIII
- Acta litis super quodam agro prope flumen Leça. Descripsimus ex
Livro Preto Conimbricensis Sedis. [1004] Intentionis agnitio
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 119
CLXXXXIV
- Sandinus diaconus Monasterium suum de Sever Froilae Gonsalvis donat.
Ex Livro Preto Sedis Conimbricensis sumpsimus. [1005] Carta
donationis seu perfiliationis siue agnitio testamenti
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 120
CLXXXXV
- Descripsimus ex Livro Preto Conimbricensis Sedis. [1006] Venditio
hereditatis de custodias
CLXXXXVI
- Froila Gundisalviz villam suam, Villanova dictam, ad radices montis
Bussaco, Monasterio de Vaccariça donat. Charta autographa, ex scrinio
Conimbricensis Sedis in Publicum Archivum delata, nobis textum praebuit. [1006]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 121
CLXXXXVII
- Argevadus et uxor Didaco Donanizi bona quaedam immobilia tradunt in
pago de Perafita ut cos foveat protegatque. Charta autographa, olim ad
Monasterium Morariense pertinens, in Publico Archivo invenitur. [1008]
CLXXXXVIII
- Pactum venditionis quorumdam agrorum in villa Retorta. Charta
autographa, olim ad Monasterium Morariense pertinens, in Publico Archivo
servatur. [1008]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 122
CLXXXXIX
- Pactum venditionis partis cujusdam praedii in pago de Costoias siti.
Autographa charta, ex scrinio Conimbricensis Sedis delata, in Publico
Archivo invenitur. [1008]
CC
- Ex Livro de D. Mummadona, sic dicto, desumpsimus. [1008] Karta
de ecclesia de sancto martino de farega
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 123
CCI
- Ex Livro de D. Mummadona, sic dicto, desumpsimus. [1008] Karta
de morteira et de osgildi et de villa negrellos
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 124
CCII
- Pactum venditionis dimidii praedii cujusdam in pago Manualdi dicto.
Charta autographa, ex chartophylacio Conimbricensis Sedis in Publicum
Archivum delata, nobis textum praebuit. [1008]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 125
CCIII
- In Livro Preto Conimbricensis Sedis invenitur. [1008] Venditionis
carta de hereditate que est in custodias
CCIV
- Ex Livro Preto Conimbricensis Sedis sumpsimus. [1008] Venditionis
carta de hereditate que est in uilla custodias
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 126
CCV
- Descripsimus ex perantiquo libro regestorum Monasterii Ecclesiolensis
qui titulum Livro Baio Ferrado prae se fert. [1009] Karta de elderiz
CCVI
- Pactum venditionis tertiae partis praedii cujusdam in pago de
Costoias. Charta autographa, olim ad Monasterium Morariense pertinens, in
Publico invenitur Archivo. [1009]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 127
CCVII
- In verso ejusdem membranae, in qua pactum sub. n. CCVI edidimus,
aliud pactum venditionis agri cujusdam in ipso loco de Costoias eisdem
emptoribus factae, exaratum est. Forte eo anno peractum quo antecedens
exsecutum est: attamen aera subscriptionesque, vetustate deletae, desunt. [1009](?)
CCVIII
- Leovegildus Alvitiz vendit, seu potius tradit Ederonio Alvitiz pro
quodam debito, partem praedii quam habebat in villa de Costoias.
Descripsimus ex Livro Preto Conimbricensis Sedis. [1009] Carta
uenditionis
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 128
CCIX
- Ranemirus et Arias in jus adeundi coram judice Amaiae, Osoredo
Tructesindo se obligant. Ex Livro Preto Conimbricensis Sedis sumpsimus.
[1009] Agnitio placiti
CCX
- Pactum venditionis fundi cujusdam in pago de Louredo. Charta
autographa, olim ad Monasterium Morariae pertinens, in Publico servatur
Archivo. Edidit jam RIBERIUS (Dissert. Chronol., T. I, Append. N.° 11.) [1009]
CCXI
- Pactum venditionis fundi in villa Avola dicta prope flumen Paiva. Ex
Livro Preto Conimbricensis Sedis sumpsimus. [1009] Carta
uenditionis
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 129
CCXII
- Ex Livro de D. Mummadona, sic dicto, descripsimus. [1009] Carta
de hereditate quos uocitant nespereira
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 130
CCXIII
- Pactum permutationis bonorum, sive partium bonorum, prope flumen Leça
in pago Gundivadi dicto existentium. Ex Livro Preto Conimbricensis Sedis
descripsimus. [1010] Carta commutationis
CCXIV
- Senior Felgiriziz villam Lauridello dictam presbytero Odorio nepoti
suo donat. Charta autographa, ad Monasterium Morariense olim pertinens, in
Publico Archivo servatur. Exemplar a Th. ab Incarnatione editum (Hist.
Eccles. Lus., T. III, Prolus. p. 2) mendis intolerabilibus scatet.
[1010]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 131
CCXV
- Pactum venditionis cujusdam fundi in pago de Costoias siti. In Livro
Preto Sedis Conimbricensis invenimus. [1010] Carta uenditionis
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 132
CCXVI
- Acta litis de quodam fundo in pago Guilhabreu sito. Charta
autographa, ad perantiquum Monasterium Petrosense pertinens, in
chartophylacio Conimbricensis Universitatis servabatur, nunc vero in
Publico Archivo invenitur. Ex ea textum sumpsimus. Edidit RIBEIRO
(Dissert. Chronol., T. I, Append. N.° 12). [1011]
CCXVII
- Descripsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensi. [1012] Testamentum
de uilla coua de Zacarias
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 133
CCXVIII
- Pactum venditionis praedii cujusdam in pago de Fornelos. Unum tantum
exemplar hujus pacti nobis superest in libro regestorum (oscitanter quidem
scripto) qui titulum prae se fert Tombo de S. Simão da Junqueira, T. III.
Ex eo descripsimus. [1012]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 134
CCXIX
- Pactum venditionis fundi cujusdam in villa Fredenandi dicta. Ex
autographa charta, in scrinio Collegii da Graça Conimbricensis olim
servata, et nunc in Publico Archivo custodita, descripsimus. [1012]
CCXX
- Pelagius Gunsalviz fundum quem possidebat in pago de Esmoriz donat
uxori. Charta autographa, olim ad Monasterium Petrosense pertinens, e
scrinio Universitatis Conimbricensis nuper in Publicum Archivum delata,
nobis textum praebuit. [1013](?)
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 135
CCXXI
- Ex libro regestorum Livro de D. Mummadona dicto. [1013]
Cartula de hereditate in uilla de sancto martino
CCXXII
- Nobilis mulier Unisco filiusque ejus Osoredus, qui bonis quamplurimis
Monasterium de Leça ditaverant, hoc ipsum monasterium aliasque
amplissimas divitias Vaccariciensis Coenobii sodalibus testamento legant.
De anno quo datum vide ea quae RIBERIUS notavit (Dissert. Chronol. T. IV,
P. I, p. 138). Membrana in qua hoc testamentum continetur e scrinio Sedis
Conimbricensis in Publicum Archivum delata, antiqua quidem est; sed ne
authentica sit charta suspicamur (Vide n. CCXLVIII ann. 1021). [1013](?)
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 136
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 137
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 138
CCXXIII
- Ex antiquo Libro Regestorum Vimaranensis Collegiatae, qui titulum
Livro de D. Mummadona prae se fert descripsimus. [1014] Kartula de
moreira de monte longo et de alios mandamentos
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 139
CCXXIV
- Ex Livro Preto Sedis Conimbricensis sumpsimus. [1014] Testamentum
de sunilanes
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 140
CCXXV
- Descriptum ex codice Livro de D. Mummadona, sic dicto. [1014]
Kartula agnitio de villacoua de Freitas
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 141
CCXXVI
- Salamirus presbyter dominium nobilis mulieris vivili Truitesendiz in
ecclesia de Canellas agnoscit, petitque ab eadem Vivili ut ipsam ecclesiam
habitare et colere ei liceat. Exemplar, hoc saeculo ineunte descriptum, ex
Livro de Doações do Mosteiro de Paço de Sousa, nunc aut amisso aut
deleto, in Academiae nostrae bibliotheca servatur. Id nobis textum
praebuit. [1015]
CCXXVII
- Ex Livro Preto Conimbricensis Sedis decerpsimus. [1016] Testamentum
de hereditate que est in uilla recardanes que fuit de atanagildo
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 142
CCXXVIII
- Acta litis, interque litigantes conventum de quibusdam praediis in
loco Petrauzos dicto sitis. Descripsimus ex Livro Preto Conimbricensis
Sedis. [1016] Intentio
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 143
CCXXIX
- Maurus Mohomat Ibn Abderahmen vendit abbati Laurbanensi Dulcidio
fundum quem in pago de Villela possidebat. Sumpsimus ex autographa charta,
quae ex scrinio Laurbanensis Monasterii in Publicum Archivum delata est.
Exemplar diminutum mendosumque in Libro Testamentorum exstat. Mensis Regeb
Hegirae 407 quo datum, mensi decembri 1016 primisque diebus januarii 1017
respondet. [1016]
CCXXX
- Descripsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensi. [1016] Hec
est karta de uenditionis de uilella
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 144
CCXXXI
- Pactum venditionis cujusdam agri in villa de Louredo. Charta
autographa, olim ad Monasterium de Pendorada pertinens, in Publico
invenitur Archivo. [1017]
CCXXXII
- Servi quidam, assentiente eorum domina comitissa Munia, vendunt
fundos, in villa Cumaria, sic dicta, Abunagae Trastemiriz, cui etiam
Sonilia praedium tradit pro poena qua multari merebatur. Descripsimus ex
codice qui titulum Tombo de S. Simão da Junqueira, T. III, prae se fert;
apographum mendis quamplurimis evidenter refertum, sed non nobis aliud
manet exemplar. [1017]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 145
CCXXXIII
- Zalama presbyter ecclesiam, quam fundaverat ornaveratque in villa de
Recardães, aliaque bona sua Monasterio Vaccariciensi legat. Ex Livro
Preto Conimbricensis Sedis sumpsimus. [1018] Testamentum de pumares
et de sautos uineis
CCXXXIV
- Ex Livro Preto Conimbricensis Sedis sumpsimus. Accedunt lectiones
variae ex alio exemplari in eodem codice descripto. [1018] Testamentum
de paradela et de abolini et de salas et de sancto martino
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 146
CCXXXV
- Pactum venditionis partis cujusdam fundi in pago dicto Gazin, prope
flumen Ave. Ex quodam codice, qui titulum Tombo de S. Simão da Junqueira
T. IV prae se fert, hausimus. [1018]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 147
CCXXXVI
- Descripsimus ex codice saeculi XIII olim ad scrinium Monasterii
Ecclesiolensis (de Grijó) pertinente, nuper in Publicum Archivum delato.
Codex titulum Livro Baio Ferrado prae se fert. [1018] De tarauquela
karta
CCXXXVII
- Recensionis, sive inventarii bonorum immobilium, quae in pago de
Recardães Monasterium Vaccariciense possidebat, charta autographa, ex
scrinio Conimbricensis Sedis in publicum Archivum delata, nobis textum
praebuit. In perantiquo libro regestorum ejusdem Sedis, Livro Preto sic
dicto, exemplar hujus inventarii manet, adeo vitiatum, ut diversum quidem
documentum videatur. Hac de causa, apographum illud; minutioribus
characteribus impressum, hic subjunximus. [1018]
Agnicionis
carta
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 148
CCXXXVIII
- Ex Livro Preto Sedis Conimbricensis deprompsimus. [1018] Carta
uenditionis de hereditate que est in uilla recardanes
CCXXXIX
- Ex Livro Preto Sedis Conimbricensis hausimus. [1018] Carta
uenditionis de hereditate que est in uilla recardanes
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 149
CCXL
- Ex Libro Testamentorum Laurbanensis Monasterii descripsimus.
[1018](?) Testamentum de boton de uenditionis
CCXLI
- Descripsimus ex Livro Preto Conimbricensis Sedis. [1019]
Testamentum de hereditate que est in seuer quam matilli testata est simile
cum uilla castellanos
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 150
CCXLII
- Donatio Monasterii de Sever abbati et monachis vaccariciensibus
facta, quam praecedit notitia possessorum ipsius monasterii. Ex Livro
Preto Sedis Conimbricensis sumpsimus. [1019] Agnitio cuiusdam
testamenti
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 151
CCXLIII
- Pactum venditionis dimidii praedii cujusdam in villa de Ferreiros.
Charta autographa, olim ad Monasterium Petrosense pertinens, et nuper ex
scrinio Academiae Conimbricensis in Publicum Archivum delata, textum nobis
praebuit. [1019]
CCXLIV
- Pactum venditionis villae cujusdam in valle Gaiati dicto, prope
Parada, sitae. Charta autographa, olim in scrinio Monasterii Morariensis
servata, in Publico invenitur Archivo. [1020]
Vol.
I - Fasc. I - Fol. 152
CCXLV
- Ex Livro Preto Sedis Conimbricensis sumpsimus. [1020] Testamentum
de uilla liuira et de uilla que dicitur lazaro
CCXLVI
- Descripsimus ex Livro Preto Conimbricensis Sedis. [1021](?) Carta
uenditionis de hereditate que est in uilla castrello
|
|
Irib - Instituto de Registro Imobiliário do Brasil
|
|